Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit,
quam non modo carum sibi quemque, verum etiam1
vehementer carum esse? quis est enim aut quotus
quisque, cui,2 mors cum adpropinquet,3 non 'refugiat4
ti/mido sanguen5 a/tque exalbesca/t metu'?6 etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde
perhorrescere—quod item est reprehendendum in
dolore—, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis
argumenti est ab interitu naturam abhorrere; idque
quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia
in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent
modica natura.7 nec vero dico eorum metum mortis,
qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia
quasdam post mortem formidines extimescant, aut si [p. 171]
metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem
fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos
alicunde,8 extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit
Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia',9 iniecto terrore mortis 'horrescunt'.
quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin,
etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu
a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.